- DELIA
- I.DELIAcelebre Atheniensium festum, in Apollinis, quem eximie coluêre honorem institutum; quorum toto tempore sacris operata Urbs noluit quemquam capitis damnatum, dum Delum ibant redibantque Theori, poenas dare: lege latâ, Δημοςία μηδένα ἄποκτιννύναι πριν ἂν εἰς Δῆλον ἀφίκῃται τὸ πλοῖον, καὶ πάλιν δεῦρο, Deliorum fectos dies, dum Delum itur, reditur, damnatorum suppliciis ne funestato. Cuius legis meminit Xenoph. ac Plat. qui observant, Socrat. triginta dies in carcere et in exspectatione mortis exegisse post damnationem, quia Delia festa intervenêrunt. Datum id autem honori Apollinis, ne huius festi dies ultimo damnatorum supplicio polluerentur, non enim omnibus id diebus festis observatum. Hinc Phocion quando ex plebiscito veneno sublatus est, festus erat dies, Iovi sacer. vide Plurarch. in Phocione. Qui sacra hac. Iegatione defungebantur, Δηλιαςταὶ, item Θεωροὶ dicebantur, quoquorum Princeps Α᾿ρχιθέωρος appellatus est; cui addebantur duo Parasiti seu Epulones ex Cerycum genere. qui illo Anno suum ibi munus obirent. Unde lex: Καὶ τώ κήρυκε ἐκ τȏυ γένους τῶ κηρύκων τοῦ τῆς μυςτηριώτιδος, τούτους δὲ παραςιτεῖν τῷ Δηλίῳ ενιαντὸν, Duo Caeryces sunto e gente Cerycum Mysticorum; iidemque Annum in Delio templo Parasiti sunto. Fuêre autem illi Ceryces, inter antiquissimas gentes populi Atheniensium, non caduceatores, neque praecones, ut quidam volunt, sed sacrorum Ministri. vide Sam. Petit. Comment. in leges Atticas l. 1. tit. 2. Nayis, quâ vehebantur Theori, similiter Θεωρὶς, item Δηλιὰς dicta, a Sacerdote Apollinis floribus sertisque exornari solebat: eratque illa ipsa, ut vulgo credebatur, quâ Theseus virgines, quae Minotauro quotannis offerendae in Cretam mittebantur, olim, monstro sublato, in patriam incolumes revexerat, ludis hinc festoque Deliaco instituto. Ipsi Legati lauro ibant coronati: Unde Apollon. l. 2. Argonaut.Ξανθὰ δ᾿ ἐρεψάμενοι δάφνῃ καθύπερθε μέτωπα.Quae ad festi sollennitatem illuc mittebantur, πομπεῖα dicta sunt: Ibi enim primum sacrificatum, dein circum altare Virgines Γέρανον saltabant, de quo vide infra in voce Grus, et plura in hanc rem, in voce Theori: De Deliis vide virginibus, comam resectam Opi Deae, cum nupturae erant consecrantibus itidem infra in voce Opis.II.DELIAurbs Cariae. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.